라틴어 문장 검색

" At senior, postquam est merces geminata, "sub illis montibus" inquit "erunt" :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:14)
aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:5)
Gentes tamen esse feruntur, in quibus et nato genetrix et nata parenti iungitur, ut pietas geminato crescat amore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:22)
Postera nox facinus geminat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:1)
Nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:1)
Hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae stravit humi Pelates deiecto in pectora mento, cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:3)
Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus Iunonem veteres finire coegerat iras, cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli, tempestivus erat caelo Cythereius heros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 68:1)
Quisquis adest, visum venerantur numen, et omnes verba sacerdotis referunt geminata piumque Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:1)
iamque decem vitae frater geminaverat annos, cum perit, et coepi parte carere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1015)
fore qui rectorem lucis et orbis scinderet in partes geminatum segrege regno, idcirco specimen posuit spectabile nostris exemplumque oculis, ne quis duo numina credat . 1 una per inmensam caeli caveam revolutos praebet flamma dies, texit sol unicus annum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 122)
Geminabit nisi caves.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 154)
Speculatus litora Tarchon, qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, advertit subito proram sociosque precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:3)
Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci, et sol crescentis decedens duplicat umbras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.54)
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:1)
nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION