라틴어 문장 검색

At secundum nos, axiomata continenter et gradatim excitantur, ut nonnisi postremo loco ad generalissima veniatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:6)
ea vero generalissima evadunt non notionalia, sed bene terminata, et talia quae natura ut revera sibi notiora agnoscat, quaeque rebus haereant in medullis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:7)
Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quae non tam aut rerum varietate delectet aut praesenti experimentorum fructu juvet, quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiae enutricandae primam mammam praebeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:1)
Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quae nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:2)
Sicut scientiae, quae nunc habentur, inutiles sunt ad inventionem operum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 25:1)
ita et logica, quae nunc habetur, inutilis est ad inventionem scientiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 25:2)
Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:2)
Altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perveniatur ad maxime generalia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:4)
Gestit enim mens exsilire ad magis generalia, ut acquiescat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:2)
Utraque via orditur a sensu et particularibus, et acquiescit in maxime generalibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:1)
altera rursus jam a principio constituat generalia quaedam abstracta et inutilia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:5)
Nullo modo fieri potest, ut axiomata per argumentationem constituta ad inventionem novorum operum valeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 51:1)
At majore cum pernicie intervenit haec impotentia mentis in inventione causarum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:8)
Generaliter autem pro suspecto habendum unicuique rerum naturam contemplanti quicquid intellectum suum potissimum capit et detinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:3)
et postremo de causis tantae infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore consensus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION