라틴어 문장 검색

Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:6)
Nunc quae sunt generosi propria dicemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:9)
Huic pecudi nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelicidiosior heims conceptum vitiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:3)
Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, nonnunquam trigeminos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:1)
Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 3:3)
Nec unquam eos, quorum generosam volumus indolem conservare, patiemur alienae nutricis uberibus educari:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 12:3)
generosissimaeque creduntur, quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 8:2)
Mares autem, quamvis non ad pugnam neque ad victoriae laudem prae-parentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces, et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 11:1)
Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:5)
sed tamdiu custodiemus generosos, quamdiu feminas implere potuerint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 24:7)
Nam si unam vel alteram fetam saepius compressit, vix dum concepta in alvo vitiat ova, nec ad partum sinit perduci:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 5:4)
ut Atlantico faber, qui et generosissimis piscibus adnumeratur, in nostro Gadium municipio eumque prisca consuetudine zeum appellamus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 9:3)
Nec solum istud per hiemis penuriam fieri expedit, sed cum etiam fetae partus ediderint, quo melius educant natos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 7:1)
Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinus ros et nostras cunila, quam dixi satureiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 6:3)
et quod maxime refert,non sunt degeneres intermiscendae, quae infament generosas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION