라틴어 문장 검색

quos ut homines inter se genere similes, differentes dixeris specie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 188:8)
Cum autem species ex genere creari seu gigni dicantur, non tamen ideo necesse est genus species suas tempore, vel per existentiam praecedere, ut videlicet ipsum prius esse contigerit quam illas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:1)
quod genus in, saniae simili victus genere curandum est, voces specie simile seu simili, et particulam que pro glossematibus habens.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).526)
Quod genus insanientium specie * * * similique uictus genere curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte uinum datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 24:2)
tertio autem de aedium sacrarum dispositionibus et de earum generum varietate quasque et quot habeant species earumque quae sunt in singulis generibus distributiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 머리말4)
et ita quaedam species cum suis generibus simul naturaliter existunt, ut nullatenus genus sine illis, sicut nec ipsae sine genere esse potuerint, sicut quantitas et unitas, vel numerus et binarius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:3)
Sunt et syringes subterranei quidam, et flexuosi secessus, quos (ut fertur) periti rituum vetustorum adventare diluvium praescii, metuentesque ne cerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca diversa struxerunt, et excisis parietibus volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras illas, quas hierographicas litteras appellarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 30:1)
Quod genus insanientium specie . . . similique victus genere solo curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte vinum datur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장123)
quin etiam falsa, nam apud Celsum ipsum tabes pro genere morbi habetur, cuius φθίσισ species est.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).152)
quarum materiam, quam quidam ὕλην, alii δύναμιν nominaverunt, in duo genera, sed quaternas utriusque dividunt species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 127:2)
est autem non mediocris inter auctores dissensio, et quae vis nominis eius et quot genera et quae quamque multae sint species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 11:1)
Nunc autem primum illud genus quaerimus, ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa conprensa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 8:4)
satiati caede animantium, quae inanima erant parietibus adfligunt, vasa omnis generis usui magis quam ornamento in speciem facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 199:1)
Hie rerum fontem, mundi genus, orbis ydeam, Exemplar, speciem, causam, primordia, finem Conspicit et certis metitur singula metis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:2)
Virtus enim genus est, quae dividitur in plurimas species:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION