라틴어 문장 검색

tu, cum parentis regna per arduum cohors gigantum scanderet inpia, Rhoetum retorsisti leonis unguibus horribilique mala;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 195)
Et haec autem, quae non sunt, rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 15:4)
Titanas ausos rumpere imperium Iovis emitte, Siculi verticis laxa specum, tellus gigante Doris excusso tremens supposita monstri colla terrifici levet - [sublimis alias Luna concipiat feras] sed vicit ista.
(세네카, Hercules Furens 1:40)
belligera Pallas, cuius in laeva ciet aegis feroces ore saxifico minas;
(세네카, Hercules Furens 13:4)
Gigantes arma pestiferi movent.
(세네카, Hercules Furens 14:17)
cupit extremum finire diem vasta tumidi mole gigantis et montiferum Titana pati rabidaeque necem debere ferae.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:3)
sed tua causa est, miserande, manus, quod nulla fera est nullusque gigas:
(세네카, Hercules Oetaeus 18:4)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
Gradivus istas belliger sensit faces, opifex trisulci fulminis sensit deus, et qui furentis semper Aetnaeis iugis versat caminos igne tam parvo calet;
(세네카, 파이드라 2:57)
Herculeos nam iuvenis toros, Martis belligeri pectore latior, si dorso libeat cornipedis vehi, frenis Castorea mobilior manu Spartanum poteris flectere Cyllaron.
(세네카, 파이드라 11:33)
tegumenque capitis triste belligeri leva
(세네카, Phoenissae 481:1)
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
(세네카, Thyestes 1107:1)
victi temptant bella Gigantes?
(세네카, Thyestes 822:1)
"Pindus, Othrys, Pholoe dextris cecidere Gigantum, decidit et Rhoeti iam gravis Ossa manu."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 7)
"haud alio quondam vultu Tirynthius heros pondera suscepit caeli simul atque novercae cum Libyca se rupe Gigas subduceret et cum tutior Herculeo sedisset machina dorso."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 252)

SEARCH

MENU NAVIGATION