라틴어 문장 검색

Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 32:1)
ac si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 1:2)
iam nihil gloriae deesse, nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine oram terrae ab illis capi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 4:3)
post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnii, quae de virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:5)
etsi enim nihil habet in se gloria cur expetatur, tamen virtutem tamquam umbra sequitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:9)
non possum autem dicere, quoquo modo hoc accipietur, Lycurgum Solonem legum et publicae disciplinae carere gloria, Themistoclem Epaminondam bellicae virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:2)
ad quam fertur optumus quisque veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime anquirit, in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem virtutis, sed adumbratam imaginem gloriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:3)
Virtutis expers, verbis iactans gloriam, Ignotos fallit, notis est derisui.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.1)
excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 215)
non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas velle aliud flexosque animi convertere sensus, atqui nec bonus est nec conlaudabilis ille qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta gloria nulla venit sordetque ingloria virtus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1183)
"cruda heu festinaque virtus suasit et hortatrix animosi gloria leti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권314)
sive ille profunda missus nocte furor, Capaneaque signa secutae arma Iovem contra Stygiae rapuere sorores, seu virtus egressa modum, seu gloria praeceps, seu magnae data fata neci, seu laeta malorum principia et blandae superum mortalibus irae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권381)
id autem quod familiare virtutibus, amicum disciplinis, studiosum gloriae, sequax boni, Deo subditum est, ad illud sublime evolet;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:2)
atqui hoc unum est quod praestantes quidem natura mentes sed nondum ad extremam manum uirtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:5)
nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION