라틴어 문장 검색

tum glutinant vulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장4)
Praeterea est quam *ῬΆΠΤΟΥΣΑΝ a glutinando vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장35)
Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장2)
Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장5)
Si profusionem timemus, quod ex sede vulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis vulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장139)
Sanguine autem vel subpresso, si nimius erumpit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est vulnus glutinari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장157)
In iis vero, quae glutinantur, duplex curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장160)
Id enim et in pus vertitur, et inflammationem movet, et glutinari volnus prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장166)
Sed si glutinatur vulnus aut leviter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장237)
si gravis inflammatio est neque glutinandi spes est, ea, quae pus moveant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장238)
Si glutinandum est, ut superius sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장255)
sed celerius id glutinat quam impletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장294)
si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장12)
Protinus autem primo die croci P. I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. II, excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장39)
nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장54)

SEARCH

MENU NAVIGATION