라틴어 문장 검색

Meges, quia tunica omnis neruosa est, dixit non nasci sub eo uitio neruum, quo caro consumeretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:4)
Si autem altius malum est, considerari debet neruosusne is locus sit an non sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:2)
Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:1)
Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas uenas et loca neruosa non transit, nihil melius quam qua uenit id euellere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:7)
Si uero plus est, per quod telo reuertendum quam quod perrumpendum est, iamque uenas neruosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 2:1)
Vbi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:4)
si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 4:8)
Vnguis uero, quod pterygion Graeci uocant, est membranula neruosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque peruenit, eique officit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 5:1)
proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 8:2)
sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinauit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 11:3)
nam rursus glutinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 11:6)
et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:4)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 24:2)
Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:3)
supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION