라틴어 문장 검색

passis sedet illa capillis, ut solet ad nati mater itura rogum, grandaevumque patrem fido cum coniuge castris evocat, et posita venit uterque mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권530)
"magna fuit quondam capitis reverentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권32)
Fuit et grandaevus in illis Emathion, aequi cultor timidusque deorum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:3)
Haemoniae matres pro gnatis dona receptis grandaevique ferunt patres congestaque flamma tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum victima vota cadit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:1)
Sed abest gratantibus Aeson, iam propior leto fessusque senilibus annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:2)
Tum super invergens liquidi carchesia vini alteraque invergens tepidi carchesia lactis verba simul fudit terrenaque numina civit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:4)
Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:3)
Inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:6)
Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia vulnera dicit grandaevumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, forsitan et matrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:2)
Pulvere canitiem genitor vultusque seniles foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:3)
Qui cum imploraret Ulixem vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:2)
Paruit Aeneas et formidabilis Orci vidit opes atavosque suos umbramque senilem magnanimi Anchisae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 18:1)
Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, aut spoliata suos, aut quos habet, alba capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:9)
ista decens facies longis vitiabitur annis, rugaque in antiqua fronte senilis erit, inicietque manum formae damnosa senectus, quae strepitum passu non faciente venit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 718)
oblita lactis iam vieto in pectore matris tetendit serus infans ubera, nec ante partu de senili effusus est quam praedicaret virginem plenam Deo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium15)

SEARCH

MENU NAVIGATION