라틴어 문장 검색

Quibus litteris nuntiisque Romam perlatis magni domum concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant;
(카이사르, 내란기, 1권 53:3)
Erant plena laetitia et gratulatione omnia, eorum, qui tanta pericula vitasse, et eorum, qui sine vulnere tantas res confecisse videbantur, magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat, consiliumque eius a cunctis probabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 74:12)
Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장6)
Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oreretur, quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장1)
Erat ex oppido Alesia despectus in campum. Concurrunt his auxiliis visis; fit gratulatio inter eos, atque omnium animi ad laetitiam excitantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 79장3)
Fit hoc totum Gedeonis simile miraculo,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM7)
praebet miracula lictor consule nobilior libertatemque daturus, quam necdum meruit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:185)
plurima sed quamvis variis miracula monstris ingeminent, teneras victuri carmine mentes, Harpyiasque truces insopitisque refusum tractibus aurati custodem velleris anguem et iuga taurorum rapidis ambusta favillis et virides galeis sulcos fetasque novales Martis et in segetem crescentis semina belli:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:5)
tum grati referunt miracula belli.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:245)
Fons, Antenoreae vitam qui porrigis urbi fataque vicinis noxia pellis aquis, cum tua vel mutis tribuant miracula vocem, cum tibi plebeius carmina dictet honos et sit nulla manus, cuius non pollice ductae testentur memores prospera vota notae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus1)
sed nova si nigri videas miracula saxi, tunc pulchros superat cultus et quidquid Eois Indus litoribus Rubra scrutatur in alga.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete4)
liquidi crescunt miracula saxi, et conservatae plus meruistis aquae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXV)3)
miracula plebi colligite et claris nomen celebrate theatris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:150)
Nunc quoque quos habitus, quantae miracula pompae vidimus, Ausonio cum iam succinctus amictu per Ligurum populos solito conspectior ires atque inter niveas alte veherere cohortes, obnixisque simul pubes electa lacertis sidereum gestaret onus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:338)
nec te miracula fontis praetereunt, tacito passu quem si quis adiret, lentus erat;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:218)

SEARCH

MENU NAVIGATION