라틴어 문장 검색

Quamquam vereor ne post gratulationem quoque in metum redeas, atque ita gaudeas periculo liberatam, ut simul quod periclitata sit perhorrescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:2)
quem tamen hic quoque ut praesens votis gaudio gratulatione celebrabo.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 5:2)
Rogo ergo, domine, ut me exoptatissimae mihi gratulationis compotem facias et honestis, ut spero, affectibus meis praestes, ut non in me tantum verum et in amico gloriari iudiciis tuis possim.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 6:1)
Huic theatro ex priuatorum pollicitationibus multa debentur, ut basilicae circa, ut porticus supra caucam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 3:1)
Sint rata et certa, nec gratulatio ullius instauratis egeat precibus, quem fortuna imperii vultu meliore respexit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 9:2)
Meum gaudium, domine, meamque gratulationem filii honore cumulabis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 3:2)
Quin tu hinc pollicitationes aufer, et quod fers cedo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 658)
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleuerat, in regnum Adherbalis animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장1)
Igitur Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde uadibus datis clam de Massiuae nece iudicium fugerat, quod ei per maximam amicitiam maxima copia fallendi erat, multis pollicitationibus aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장4)
Quibusdam aegris gratulatio fit, cum ipsi aegros se esse senserunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 1:4)
Quotiens magna gratulatione excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret, unde tuto cadunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:4)
Cum maxima malorum optaverimus, et ex gratulatione natum sit quidquid adloquimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:7)
Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 86:1)
Quid enim est turpius, quam aliquem computare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat damno adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpam ut contra impendere in se iubeat et saepius in ultro tributis sit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 3:3)
" Adicis istis loca ipsa gratulationum et convictuum et, ut necesse est, efficacissimas ad vexandos animos recentis conversationis notas.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION