라틴어 문장 검색

Nec mora, universis incolis civitatis Jerusalem convocatis in ultionem confratrum occisorum, et de universis locis Christianorum habitationis rex contraxit exercitum, et usque Bethan cum sex millibus veniens, tentoria sua per campestria locari jussit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:3)
cujus habitatio in luteis domibus, et ipsa vita in luto.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:20)
Hae sunt habitationes de quibus dicit Dominus, multas mansiones esse apud Patrem suum, quas suis, pergens ad Patrem, discipulis praepararet (Joan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:5)
), requies earum per septem ordines, et futurae gloriae prima perfunctio, priusquam in suis habitationibus quietae congregationis munere perfruantur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:24)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Repulit enim eum a facie sua, et a parentibus abdicatum separatae habitationis quodam relegavit exsilio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:6)
salubriorem mihi habitationem futuram;
(아풀레이우스, 변명 70:15)
nam et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque esset sedes illa et habitatio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:4)
Aliud quoque monasterium iuxta orientalem portam Sceftesburg, habitationi sanctimonialium habile, idem praefatus rex aedificari imperavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 98 103:1)
Ac per hoc et illi propter opus dei clamaverunt - neque enim sanctificatio presbyterii non est opus dei - et, quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur quod, si quando ad suscipiendum clericatum consentire vellet, non nisi in Hipponiensi ecclesia consentiret, satis in promptu est quod etiam de ipsa eius apud se habitatione speraverint, ideoque ab illo operis dei desiderio non recesserunt.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 6:9)
17. Hoc etiam anno, decimo quarto scilicet regis (admirabili Dei providentia, qui res ad beneplacitum suum flectit, et in minimis maxima suspendit), occurrit accidens quoddam leve ac etiam perversum quod magnos et foelices effectus post se traxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:1)
Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi,
(불가타 성경, 집회서, 1장34)
Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.
(불가타 성경, 집회서, 2장19)
secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum.
(불가타 성경, 집회서, 36장19)
Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION