라틴어 문장 검색

Non enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:12)
Sed quamuis artificii enormitas imperitiam accuset artificis, in adulterino opere imperitie uestigium manus relinquat opificis, opus tamen sui ueniam deprecatur erroris, cum tenuis humane rationis igniculus multis ignorantie obnubiletur erroribus, humani ingenii scintilla multas erroris euanescat in nebulas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:3)
in hoc tamen nulla uilitate plebescat, nullos reprehensionis morsus sustineat, quod modernorum redolet ruditatem, qui et ingenii preferunt florem et diligentie efferunt dignitatem, cum pigmea humilitas excessui superposita giganteo, altitudine gigantem preueniat et riuus a fonte scaturiens in torrentem multiplicatus excrescat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:5)
Diuitis ingenii uena Ptholomeus inundans, Deuectus superas curru racionis in arces, Colligit astrorum numeros, loca, tempora, cursus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:7)
Nec tamen herentes maculas abstergere possum, Quas habitus firmi prescriptio longa tuetur, Nam medicina silet, ubi morbi causa senescit, Nec morbi ueteres molimina tarda requirunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:3)
Par facies habitusque pares, par gestus in illis, Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:8)
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Mentem manus excitat, urget Ingenium, sensus proprios inuitat, ut axis Effigiet speciem multoque secundet honore, Vt nec materie nec forme laude secundus, Cum themone suo contendens disputet axis, Immo precellens specie concludat eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:2)
Hie habitu, gestu, macie, pallore figurat Insompnes animi motus uigilemque Mineruam Predicat et secum uigiles uigilare lucernas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:5)
Hunc habitum, formam, speciem gestumque puella Pretaxata gerit, sed florem dextra resignat Ad presens aliisque uacat, serpensque sinistram Exit et ad maius urget manus utraque uotum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:29)
Quomodo personis accomoda roboris arma Dant argumentis, sed falso robore nutant Nomen, natura, uictus fortunaque uultus Pretendens dubios, habitus, affectio, fallax Consilium, studia, casus, oracio, factum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:23)
Hoc igitur splendens habitu cultuque decoris Virgo nitens, usum cythare deponit ad horam, Dum subit officium fabri lapidemque caloris Imperio conuertit in es, ex ere secundam Fabricat illa rotam, que forme laude priorem Demonstrans, prime se predicat illa sororem, Et, quamuis diuersa foret que diuidit illas Materies, has forma tamen facit esse gemellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:17)
Certatim gestus, habitus, decor huius honorem Accumulant pariter, eius pro laude loquentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:2)
Claudit eam uestis auro perfusa, refulgens Argento, plus ueste decens habituque decenti Gracior et puro celi fulgencior astro, Quam diuina manus et solers dextra Minerue Texuit, ut forme nobis exponit honestas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:8)
Ens iustus sine iusticia, uiuens sine uita, Principium sine principio, finis sine fine, Immensus sine mensura, sine robore fortis, Absque uigore potens, sine motu cuncta gubernans, Absque loco loca cuncta replens, sine tempore durans, Absque situ residens, habitus ignarus habendo Cuncta simul, sine uoce loquens, sine pace quietus, Absque nouo splendore nitens, sine luce choruscans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION