라틴어 문장 검색

et spatio trium hebdomadarum male habens vitam finivit, juxta patriarcharum sepulturam appositus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:11)
Et ut ego arbitror, inire mundam asserit hebdomadam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:4)
hebdomadam autem constitutioni totius mundi, hoc est, laetioribus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:3)
Est etiam illa non perfunctoria consideratio, quod sexcentesimo anno Noe, mense secundo, vigesima et septima mensis fit diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:1)
Et sedit, inquit, arca septimo mense, septima et vigesima mensis (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:1)
Sic enim scriptum est, sexcentesimo anno secundum Hebraicam veritatem, mense vero primo, septima et vigesima die mensis coepisse diluvium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:5)
centum quinquaginta diebus fuisse infusionem aquarum, sedisse arcam in monte septimo mense, septima et vigesima mensis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:6)
Ac sic annus conclusus ostenditur sexcentesimo primo anno Noe, in secundo anno septima et vigesima mensis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:9)
mense, inquam, secundo, hoc est, aprili, septima et vigesima mensis coepit diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:16)
Tunc ergo sedit arca, hoc est, in mense septimo, septima et vigesima mensis super montem quadrati.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:22)
ut diluvium coepit secundo mense anni, septima et vigesima mensis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:25)
in secundo autem mense, septima et vicesima die mensis siccatam terram esse commemorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:2)
Interea domnus Leo papa anno pontificatus sui vicesimo primo circiter VIII. Kal. Iun.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:1)
Nam vicesima, postquam id acciderat, die Noviomagum profectus venatu sese exercebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:4)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVIII, nativitatis Aelfredi regis vigesimo, idem ipse praefatus ac venerabilis Aelfred rex, secundarii tamen tunc ordine fretus, uxorem de Mercia, nobilem scilicet genere, filiam Aethelredi Gainorum comitis, qui cognaminabatur Mucill, subarravit et duxit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 29 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION