라틴어 문장 검색

Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:12)
raptaeque insignia Bacchi induit et vultus hederarum frondibus abdit attonitamque trahens intra sua moenia ducit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:7)
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
Siquis habes nostris similes in imagine vultus, deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 71)
sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum, nubila nascenti seu mihi Parca fuit, tu tamen e sacris hederae cultoribus unum numine debueras sustinuisse tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 33)
sperne, Camena, leves hederas, cingere tempora quis solita es, sertaque mystica dactylico texere docta liga strophio, laude Dei redimita comas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum6)
cetera populea velatur fronde iuventus, nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:5)
Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes visus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:7)
tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt evincti tempora ramis, hic iuvenum chorus, ille senum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:3)
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:2)
lenta quibus torno facili superaddita vitis diffusos hedera vestit pallente corymbos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON26)
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.13)
ThyrsisPastores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS17)
CorydonNerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba, cum primum pasti repetent praesepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS25)
accipe iussis carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter victrices hederam tibi serpere laurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS5)

SEARCH

MENU NAVIGATION