라틴어 문장 검색

Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia mandunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:2)
Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui, cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius in lateribus fores essent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:1)
Habet enim ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 3:5)
Est locus exciso penitus demersus hiatu Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva, Cocyti perfusus aqua;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:4)
Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram conatus rupto tellurem solvit hiatu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:1)
Illic immanes mors obdita solvit hiatus, hic gaudet curva falce recisa Ceres.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:3)
nam expulsa in altum in se cadit iunctisque hiatibus et absorbetur et tollitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 37:3)
quos terrae quaerat hiatus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권405)
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto si totum spectes, geminas qui separat arctos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:5)
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos succinctus hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:5)
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:5)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)
Aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis ora patent, auraeque graves captantur hiatu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:3)
Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 7:3)
Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu, exsistit procul hinc alioque renascitur ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION