라틴어 문장 검색

- Sunt, qui spiramina terris Esse putant, magnosque cavae compagis hiatus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:30)
Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus Non timeat Dacus Caesaris arma puer.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXII4)
Proxima centenis ostenditur ursa columnis, Exornant fictae qua platanona ferae.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIX1)
Huius dum patulos adludens temptat hiatus Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIX2)
O facinus, falsa quod ursa fuit!
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIX6)
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae, Aut sulcos uteri prodere nuda times, Aut infinito lacerum patet inguen hiatu, Aut aliquid cunni prominet ore tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXII3)
Dum nimium vano tumefactus nomine gaudes Et Saturninum te, miser, esse pudet, Impia Parrhasia movisti bella sub ursa, Qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XI1)
Marcelline, boni suboles sincera parentis, Horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo, Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus, Accipe et haec memori pectore vota tene:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXV1)
quod fit aut propter hiatum, aut propter suavitatem, ut a, silice in nuda conixa reliquit pro enixa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5628)
arcturum stella est post caudam maioris ursae, posita in signo bootae, unde arcturus dicta est, quasi ἄρκτου οὐρά. hanc quidam agere arcton dicunt, quia arceram veteres vehiculum vocabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7441)
dant tela locum f. r. illi reddidit 'flammam inter et hostes expedior'. hic est hiatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6331)
aliter nec ecthlipsin, nec hiatum, nec synalipham recipit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7784)
quam terra hiatu facto recepit et pro ea arborem edidit, quae Graece nomen suum retinuit, Latine laurus dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 9111)
arcturum stella est post ursam in boote signo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5161)
quae cum vidisset repertum fontem hiatu terrae receptum exaruisse, ad patrem detulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 37717)

SEARCH

MENU NAVIGATION