라틴어 문장 검색

In Adhortatione apostolica Evangelii gaudium de relativismo practico locuti sumus, qui nostram designat aetatem quique est “multo periculosior relativismo doctrinali”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 161:2)
Haec optio postulat ut consecutiones trahantur e communi destinatione bonorum terrae, sed, sicut demonstrare contendimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium, ante omnia immensae dignitatis pauperis contemplationem exposcit sub lumine firmissimarum sententiarum fidei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:2)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 32:1)
ut saepe in hilaritatem risumve convertat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:4)
vel illi mitiores, nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:5)
suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis, in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et et consulto quasi obscurior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 211:1)
ira enim , tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 226:2)
Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:7)
Sed non est ista hilaritas longa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:4)
Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 4:1)
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:5)
Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:3)
Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 39:7)
Isto ergo modo et consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est, et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 49:1)
His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes, poterunt valere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION