라틴어 문장 검색

legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos, Aristotelen dico et Theophrastum et Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni differentia reliquerunt.
(아풀레이우스, 변명 34:3)
at quidem hoc negotium ex lectione et aemulatione Aristoteli nactus sum, nonnihil et Platone meo adhortante, qui ait eum, qui ista uestiget, ἀμεταμέλητον παιδια`ν ἐν βίωͺ παίζειν.
(아풀레이우스, 변명 39:17)
Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare;
(아풀레이우스, 변명 41:1)
Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset.
(아풀레이우스, 변명 47:1)
Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam;
(아풀레이우스, 변명 49:1)
idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone βασιλεύσ nuncupatus:
(아풀레이우스, 변명 62:5)
audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo legum libro auditurus:
(아풀레이우스, 변명 63:6)
ξύλου δε` μονόξυλον ὅ τι ἀ`ν θέληͺ τισ ἀνατιθέτω, και` λίθου ὡσαύτωσ. ut omnium assensus declarauit, Maxime quique in consilio estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me uidetis.
(아풀레이우스, 변명 63:11)
Plato suadet.
(아풀레이우스, 변명 101:16)
porro noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pythagorissat in plurimis;
(아풀레이우스, 플로리다 15:32)
canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos, Xenophon historias, Crates satiras:
(아풀레이우스, 플로리다 20:10)
hic a Symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 10:2)
qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 11:2)
Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, V 1:1)
FAVORINUS de Lysia et Platone solitus dicere est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, V 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION