라틴어 문장 검색

Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:5)
Cur enim non usquequaque Homericis versibus agam tecum?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 5:1)
Nec vero cum haec dico illum Homericum ἀμετροεπῆ probo, sed hunc:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 22:1)
Nam et loquenti tibi illa Homerici senis mella profluere et, quae scribis, complere apes floribus et innectere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 3:1)
Est mihi semper in animo et Homericum illud πατη`ρ δ' ὥσ ἤπιοσ ἦεν et hoc nostrum 'pater familiae'. Quod si essem natura asperior et durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zosimi, cui tanto maior humanitas exhibenda est, quanto nunc illa magis eget.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 2:1)
Nam si verum est Homericum illud:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:2)
Multum ille de hac - ita vocabat - contumelia questus est Homerico versu:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 20:2)
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis et leve cerata modulatur harundine carmen, ausus Apollineos prae se contemnere cantus, iudice sub Tmolo certamen venit ad impar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 20:4)
Quae dum feminea modulatur carmina voce, exierat tecto Laurentes Picus in agros, indigenas fixurus apros, tergumque premebat acris equi, laevaque hastilia bina ferebat, poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 43:1)
Illic cum lacrimis ipso modulata dolore verba sono tenui maerens fundebat, ut olim carmina iam moriens canit exequialia cygnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:2)
quod generosa potest anima, lucis et aetheris indigena, solvere dignius obsequium, quam data munera si recinat artificem modulata suum?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum7)
MopsusImmo haec, in viridi nuper quae cortice fagi carmina descripsi et modulans alterna notavi, experiar, tu deinde iubeto ut certet Amyntas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS9)
Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.45)
Nimirum sapere est abiectis utile nugis, et tempestivum pueris concedere ludum, ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, sed verae numerosque modosque ediscere vitae, quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 277)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION