라틴어 문장 검색

5. Vos equidem, Ecclesie militantis veluti primi prepositi pili, per manifestam orbitam Crucifixi currum Sponse regere negligentes, non aliter quam falsus auriga Pheton exorbitastis;
(단테 알리기에리, Epistolae 76:1)
"Ecce crucifixus Deus meus, ecce iudex, qui obvolutus pannis in praesepio vagiit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:11)
"Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:37)
"Mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:13)
"Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere proclamabit:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:175)
Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:1)
Conferamus septem annos septem mensibus, sperare Christum et tenere, natum confiteri et in crucifixum credere, parvulum non negare et virum gaudere regnantem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:11)
quis caelum terris non misceat et mare caelo, si fur displiceat Verri, homicida Miloni, Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum, in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II17)
ergo hic bene videtur arieti dignitatem dare dicendo 'ipse', qui oblatus homicidam crimine homicidii possit exsolvere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 435)
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
(기도문, 사도신경7)
Sicut cum corde transfixo ploravit mortem Iesu, nunc doloris miseretur pauperum crucifixorum et creaturarum huius mundi exstinctarum ab humano imperio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:2)
"unxere matres Iliae additum feris alitibus atque canibus homicidam Hectorem, postquam relictis moenibus rex procidit heu pervicacis ad pedes Achillei."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 174)
an, qui se interficit, homicida sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 135:2)
quid si tantum capta, quid si tantum prostituta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea fuisses ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 5:12)
Mouet me respectus omnium uirginum de quibus grauis hodie fertur sententia, si in ciuitate nulla inueniri potest neque meretrice castior neque homicida purior.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION