라틴어 문장 검색

In media uero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices uel bulbos adsumimus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 3:1)
siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 4:2)
Ex holeribus ualentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca uel quae specialiter radicula appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 5:2)
Mali uero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:1)
siser, radicula, rapa, napi, bulbi;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:3)
item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 1:3)
Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:1)
Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 25장 1:1)
bulbi, ficus etiam aridae sed magis uirides, uuae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 26장 2:1)
CALFACIT uero ex qualibet farina cataplasma siue ex tritici siue farris siue hordei siue erui siue lolii siue milii uel panicii uel lenticulae uel fabae uel lupini uel lini uel feni Graeci, ubi ea deferuuit calidaque inposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 5:1)
Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:3)
Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:2)
nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:2)
psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:2)
Ii uero, quos melanas uocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hordeum, faba;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION