라틴어 문장 검색

"tela tibi longeque feros lentandus in hostes arcus, et aetherii dono cessere parentes aeternum florere genas, tu doctus iniquas Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast et summo placitura Iovi, quis letifer annus, bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae, tu Phryga submittis citharae, tu matris honori terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권247)
Dixit, et accedens - etenim iam pallida turbant sidera lucis equi - ramos ac vellera fronti deripuit, confessus avum, dirique nepotis incubuit stratis, iugulum mox caede patentem nudat et undanti perfundit vulnere somnum, illi rupta quies, attollit membra foroque eripitur plenus monstris, vanumque cruorem excutiens simul horret avum fratremque requirit, qualis ubi audito venantum murmure tigris horruit in maculas somnosque excussit inertes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권41)
"ubi letifer anguis, ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri, si quis honos dictis, aut vos exstinguite ferro, ne tristes dominos orbamque inimica revisam Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo cesserit, hocne ferens onus inlaetabile matris transfundam gremio?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권234)
"et sitis interitu fluviorum et letifer anguis, et puer, heu nostri signatus nomine fati, Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema mente fluunt, differte animos festinaque tela ponite;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권282)
summa crepant auro, Tyrioque attollitur ostro molle supercilium, teretes hoc undique gemmae inradiant, medio Linus intertextus acantho letiferique canes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권19)
hic steriles delubra notat Mavortia silvas - horrescitque tuens - , ubi mille furoribus illi cingitur averso domus immansueta sub Haemo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권14)
"si verba tamen monitusque tuorum dignaris, dum castra silent suspensaque bellum horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권243)
innumeram ferro plebem, ceu letifer annus aut iubar adversi grave sideris, immolat umbris ipse suis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권345)
Iamque recessurae paulatim horrescere terrae summaque terga quati graviorque effervere pulvis coeperat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권379)
Ut subitus vates pallentibus incidit umbris letiferasque domos orbisque arcana sepulti rupit et armato turbavit funere manes, horror habet cunctos, Stygiis mirantur in oris tela et equos corpusque movum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권1)
horruit irarum stimulis motaque verendum turbavit diadema coma:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권33)
caeruleae dux ille comae, quo protinus omnis horruit audito tellus pontusque polusque, et pater Aetnaeos iterum respexit ad ignes, accipit illa sonum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권32)
"Horruit instinctu rabido, steteruntque trementes ceu visu squalore genae, seniumque recessit, tunc natam baculumque manu dimisit, et irae innixus tumido vocem de pectore rumpit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권366)
sic dicens magno Megareia praeceps arva rapit passu, demonstrat proxima quisque obvius horrescitque habitus miseramque veretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권108)
horruit Argia, dextramque ad moenia tendens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권121)

SEARCH

MENU NAVIGATION