라틴어 문장 검색

Unum promorat vix pedem triclinio, Ruina camerae subito oppressit ceteros;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.16)
Ut nuptiarum dictus advenit dies, Amans dolorem quia non poterat perpeti, Maerens propinquos contulit se in hortulos, Quos ultra paulo villa splendida divitis Erat acceptura virginem e matris sinu, Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.3)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
in media basilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:4)
Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter alluitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:1)
Huius cubiculi et triclinii illius obiectu includitur angulus, qui purissimum solem continet et accendit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:1)
lata post apotheca et horreum, sub hoc triclinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitur, eumque iam languidum ac desinentem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:3)
A capite porticus triclinium excurrit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:1)
In cornu porticus amplissimum cubiculum triclinio occurrit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:3)
In media triclinium saluberrimum afflatum ex Appenninis vallibus recipit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:2)
A latere triclinii quod fenestris caret, scalae convivio utilia secretiore ambitu suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:1)
Post utramque cryptoporticum, unde triclinium desinit, incipit porticus ante medium diem hiberna, inclinato die aestiva.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 31:1)
Ad hos proferendos et tempus et locum opportunissimum elegi, utque iam nunc assuescerent et ab otiosis et in triclinio audiri, Iulio mense, quo maxime lites interquiescunt, positis ante lectos cathedris amicos collocavi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 2:2)
et oratores nonnunquam, ut Caelius Clytaemnestram, et triclinio coam, cubiculo nolam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 271:7)
nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita confudit, ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION