라틴어 문장 검색

alii Argum occisum dicunt ab ipso Euandro, auxiliante sibi Hercule, quod is ex hospite factus esset inimicus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3459)
quo omine sollicitatos conditores misisse ad Tusciam ad aruspicem illius temporis nominatum, qui iam indicaverat Argo filio suo, tributum fataliter esse, ut is locus orbi imperitaret, in quo illud caput esset inventum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34515)
obvii igitur Argo hi qui missi erant ubinam esset pater interrogaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34516)
illis simpliciter confitentibus occurrisse sibi iuvenem, tunc aruspex conscenso equo secutus Argum occidit eo loco, ubi nunc Roma est, a cuius caede Argiletum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34520)
nam per Tiphyn quemcumque gubernatorem accipimus, per Argo quamcumque navem, per Troiam quamcumque civitatem, per Achillem quemcumque virum fortem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 343)
qui fabricata navi, quam ab Argo fabricatore Argo appellavit, contractaque iuventute Graeciae, Tiphyn habuit gubernatorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 348)
sane quidam Argo a celeritate dictam volunt, unde verso in latinum verbo, argutos celeres dici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 349)
his adiungit hylam Hylas puer, Thiodamantis filius, ob speciem Herculi fuit carissimus, quem secutus navigantem cum Argo- nautis, in finibus Ioniis iuxta Moesiam apud fontem Caici amnis cum aquatum isset, a nymphis raptus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 431)
ut sit sensus, quo tempore etiam canis cedens occidit cum averso astro, id est cum Argo, quae et ipsa media est, sicut tau- rus, et a puppi oritur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2184)
et 'cedens' aut locum dans, ut et Argo occidat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2186)
post Lepus subsequitur curriculum numquam defesso corpore sedans at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:2)
singulas enim stellas numeras deos eosque aut beluarum nomine appellas, ut Capram ut Nepam ut Taurum ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo ut Aram ut Coronam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 40:8)
Mercurius unus Caelo patre Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 56:1)
Illud enim est tamquam utinam ne in nemore Pelio - Nisi enim 'accidissent abiegnae ad terram trabes,' Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi vis necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 1:2)
Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea quae est nominata Argo/, quia Argivi i/n ea delecti/ viri Vecti/ petebant pe/llem inauratam a/rietis, aut i qui Oceani freta illa viderunt, Europam Libyamque rapax ubi dividit unda, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION