라틴어 문장 검색

igitur primo impetu extemplo movere loco hostium aciem Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 455:1)
inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 288:1)
iam perventum ad suos in ima valle stantes erat, qui adventu exercitus imperatorisque pugnam renovant impetuque facto rursus avertunt hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 86:1)
Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 52장3)
Quae tamen fortiter vincentium impetum sustinuit, magnis copiis hostium circumdata praesentissimo animo pugnans in orbem se recepit ad radices montium;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:7)
Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 21장5)
sed repressus vincentium impetus ne novis subsidiis firmati hostes fortunam proelii mutarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장8)
Quid, si imperator deos oret, ut magna vis hostium circumfusa castris fossas subito impetu compleat et vallum trepidante exercitu vellat et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lassis pro- fligatisque succurrat ?
(세네카, 행복론, Liber VI 120:2)
Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 329:1)
et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Volscus imperator ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur, impetu inlati ab suis excludantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 415:1)
eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis, atque ita concitatos calcaribus permisit ut sustinere eos nulla vis posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 421:1)
provolat eques atque infestis cuspidibus in medium agmen hostium ruit perrumpitque ordines quacumque impetum dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 603:3)
sed neque multitudo hostium neque telorum vis arcere impetum eius viri potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 73:2)
quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 449:1)
conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco hostes, deinde avertere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 509:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION