라틴어 문장 검색

sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc uenturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 6:11)
Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:6)
Hoc tum veritus Caesar, hostibus in pugna occupatis, militibus expositis Pharum prehendit atque ibi praesidium posuit.
(카이사르, 내란기, 3권 112:8)
Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 15장1)
Militum pars horum virtute summotis hostibus praeter spem incolumis in castra pervenit, pars a barbaris circumventa periit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장8)
Fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 88장6)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)
ipse pugnae avidus et contemnendis quam cavendis hostibus melior, ferocia verborum militem incendebat, ubi primum congredi licuisset, nullam proelio moram facturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장3)
nec proinde periculum aut metus quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel fraude hostium evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장15)
"Scythae Bactrianique erunt mecum, hostes paulo ante, nunc milites nostri."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 17:14)
"Vicisti, rex, magnitudine rerum non hostes modo, sed etiam milites."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:9)
Ad milites conscribendos, eosque in hostes educendos, auctoritate regia erat munitus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.17)
Militum Americanorum numerus, prae hostium multitudine parvus erat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.25)
Quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu, Quaeque per abrasas utero demittere fauces, Plurimaque humanis ante hoc incognita mensis Diripiens miles, saturum tamen obsidet hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:51)
negat enim ius esse, qui miles non sit, cum hoste pugnare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 49:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION