라틴어 문장 검색

unde fit, ut ingenii viribus et excellentiae non multum relinquatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:7)
mortalitatis autem et humanitatis non sit immemor;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:10)
ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus, et facultate amplificetur ad naturae ardua et obscura superanda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:3)
dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:19)
Nam nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam illi viam ingressi, nulla verborum arte efficere possimus, quin inducatur quaedam ingenii vel excellentiae vel facultatis comparatio sive contentio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:4)
nosque indicis tantummodo personam sustinemus, quod mediocris certe est authoritatis, et fortunae cujusdam potius quam facultatis et excellentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:10)
quia errores radicales, et in prima digestione mentis, ab excellentia functionum et remediorum sequentium non curantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 62:2)
Nostra enim via inveniendi scientias exaequat fere ingenia, et non multum excellentiae eorum relinquit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:6)
Superest ut de Finis excellentia pauca dicamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:1)
Sunt certe porro uxor et liberi disciplina quaedam humanitatis, et caelibes, etsi saepenumero magis sint munifici et charitativi quia fortunae eorum minus exhauriantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:19)
Humanitatis autem vocabulum (prout vulgus ea utitur) levius aliquanto est atque angustius quam ut vim eius exprimat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:3)
interdum ad artem aliquam mechanicam aut manus excellentiam exercendam, ut Nero studuit pulsandae cytharae, Domitianus sagittis collimandis, Commodus gladiatoriae, Caracalla aurigationi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:10)
In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.
(불가타 성경, 호세아서, 11장4)
Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장11)
ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis amicitiam consequeretur humanitatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION