라틴어 문장 검색

mens et gloria non queunt humari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:10)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 6:1)
Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:7)
precatique simul Epirotas sunt ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent, adfigerentque humatis titulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 363:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION