라틴어 문장 검색

Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones quae hiemabant apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 10:1)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:1)
excisaque rupe in immensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso dissolvit, per Druentiam flumen, gurgitibus vagis intutum, regiones occupavit Etruscas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 11:5)
Qua causa celeri corde futura praevidens Caesar, cum tribunis et ducibus clamore obiugatorio prohibebat, ne hostem avidius sequens, nostrorum quisquam se gurgitibus committeret verticosis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 55:2)
Qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus, gentilique prece veniam poscens, bono animo esse est iussus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 65:2)
ita oculorum obtutu praestricto, humo involutus crassae caliginis squalor insedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 2:3)
aut enim brasmatiae sunt, qui humum more aestus imitus suscitantes, sursum propellunt immanissimas moles, ut in Asia Delos emersit, et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia, prioribus saeculis dictitata, aureo quondam imbri perfusa, et Eleusin in Boeotia, et apud Tyrrenos Vulcanus, insulaeque plures;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 13:2)
Fugientes tamen aliqui tela, incendiorumque magnitudinem, amnis vicini se commisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes, quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi, adeo ut abunde cruore diffuso, meatus fluminis spumaret immensi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 15:1)
Cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati, iamque suorum duritiae fiducia transituri, exploratore fido docente, cognoscunt Euphratem, nivibus tabefactis inflatum, late fusis gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquam posse transiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 9:1)
Denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum, temere procursantes, et urgente utraque parte, Antoninus ambitiosius praegrediens agmen, ab Ursicino agnitus, et obiurgatorio sonu vocis increpitus, proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summi ferebat honoris insigne, desiluit equo, curvatisque membris, humum vultu paene contingens, salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 5:1)
Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam collecta, quae ad gentem humo mandanda portari statuerat pater, agitata summa consiliorum, placuerat busto urbis subversae expiare perempti iuvenis manes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 1:1)
Proinde diffractis capitibus, multos hostium scorpionum iactu moles saxeae colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum corporibus obstruebant, vulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 7:1)
Quo exemplo terrigenas illos, non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, σπαρτοί vocitati, humo exsiluisse, vetustate rem fabulosius extollente, sunt aestimati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 11:1)
Hocque comperto, apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION