라틴어 문장 검색

Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Quae postquam placidi censoris cura renasci Iussit et Oceanum certior audit eques, Non nisi vel cocco madida vel murice tincta Veste nites et te sic dare verba putas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIII2)
Non quicumque capit saturatas murice vestes, Nec nisi deliciis convenit iste color.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVIII4)
Nondum murice cultus asperoque Morsu pumicis aridi politus Arcanum properas sequi, libelle.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXII1)
Tinctis murice vestibus quod omni Et nocte utitur et die Philaenis, Non est ambitiosa nec superba:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXII1)
Uncto Corduba laetior Venafro, Histra nec minus absoluta testa, Albi quae superas oves Galaesi Nullo murice nec cruore mendax, Sed tinctis gregibus colore vivo:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXIII1)
togam autem duplicem, quam purpuream debere esse non dubium est, hoc versu declarat 'Tyrioque ardebat murice laena'. secespitae autem, quoniam gratum non erat ipsius nominis facere mentionem, ita meminit 'stellatus iaspide ensis erat'. ensem ergo pro cultro longiore debemus accipere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26227)
in bucolicis Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 543)
murice saxi asperi acumen eminens [quod] per tranquillitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2051)
videtur enim Euryalo Hyacinthum comparare, qui pulcherrimus fuit et post mortem conversus in florem est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4332)
fulgenti murice purpura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6115)
langventis hyacinthi 'languentis' aut postquam decerptus sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 691)
sane Hyacinthus puer fuit Eurotae, vel, ut quidam volunt, Oebali filius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 694)
sua munera ipsi grata, id est laurus et hyacinthus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 631)
nam scimus et Daphnen, Ladonis fluminis Arcadiae filiam, dilectam ab Apolline et Terrae miseratione in laurum conversam, et Hyacinthum amatum tam a Borea quam ab Apolline:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 632)

SEARCH

MENU NAVIGATION