라틴어 문장 검색

Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON46)
ille, latus niveum molli fultus hyacintho, ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, aut aliquam in magno sequitur grege.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.35)
Primus vere rosam atque autumno carpere poma, et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa rumperet et glacie cursus frenaret aquarum, ille comam mollis iam tondebat hyacinthi aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:5)
pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:14)
Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides in hoc utiles colorantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 33:1)
natus Alcmena posuit pharetras et minax vasti spolium leonis, passus aptari digitis zmaragdos et^dari legem rudibus capillis;
(세네카, 파이드라 4:24)
sed quascumque tibi vestis, quoscumque smaragdos, quosve dedit flavo lumine chrysolithos, haec videam rapidas in vanum ferre procellas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1626)
Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis gemmea sint Indis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 189)
"hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos inicere et fracto busta piare cado."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 720)
myrrhina, sardonyches, amethystus Hiberus, iaspis Indus, Chalcidicus, Scythicus, beryllus, achates attollunt duplices argenti cardine valvas, per quas inclusi lucem vomit umbra smaragdi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 6)
limina crassus onyx crustat propterque hyacinthi caerula concordem iaciunt in stagna colorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 7)
sed plurimus ipsi sudor, ibi arcano florentis igne zmaragdos cingit et infaustas percussum adamanta figuras Gorgoneosque orbes Siculaque incude relictos fulminis extremi cineres viridumque draconum lucentes a fronte iubas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권96)
O quantum est auri pereat potiusque smaragdi, Quam fleat ob nostras ulla puella vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 123)
o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos et niueam Tyrio murice tingit ouem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 419)
hyacinthus enim ubique nascitur flos, qui natus primo est de Hyacinthi sanguine, postea de Aiacis, sicut etiam Ovidius docet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1063)

SEARCH

MENU NAVIGATION