라틴어 문장 검색

At ubi longi valentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, veratro quoque albo utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 2:4)
aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre, quamvis diu, manent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 4:5)
At si diu frigus est, et torpor, et jactatio corporis, non alienum est in ipsa febre dare mulsi tres aut quatuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:1)
Itaque ei remissioni credendum est, quae etiam immoratur, et jactationem, foetoremque quemdam oris, quem ὄζην Graeci vocant, minuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 3:3)
Incipiam ab insania, primamque hujus ipsius partem aggrediar, quae et acuta, et in febre est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 1:4)
rationem hanc sequutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 6:6)
Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 17:1)
Tertium genus insaniae est, ex his longissimum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 19:1)
praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte vinum datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 24:3)
et sive quum frigus subit,sive aliqua jactatio, nisi bene jam confirmatis intestinis, revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 4:7)
quae non seditio, quae non insania vulgi te viso lenita cadat?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:132)
nulla cultus iactatio:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 2:2)
sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil adpetere in iactationem, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius et intentus agere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 2:2)
Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 4:2)
Quorum uero studio teneretur, omnibus ad insaniam fauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION