라틴어 문장 검색

tunc iubar Arcturi languet, tunc fulva Leonis ira perit, Plaustro iam rara intermicat Arctos indignata tegi, iam caligantibus armis debilis Orion dextram miratur inertem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:12)
Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere:
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:3)
Si autem negaverit, tunc mentienti adhibendae sunt aliae, ut iam coram omnibus possit non ab una teste argui, sed a duabus tribusque convinci;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:9)
tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos occiso pastore truces didicere leones, nec non et querulis balatibus inritatus plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas, omne animal diri callens sollertia furti inbuit et tortos acuit fallacia sensus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 166)
tunc quoque mulcentem dictis corda aspera regem iam faciles, ventis ut decertata residunt aequora, laxatisque diu tamen aura superstes immoritur velis, passi subiere penates.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권163)
Illum acies inter coepta iam caede superbum nescius armorum et primas tunc passus habenas venator raptabat equus, quem discolor ambit tigris et auratis adverberat unguibus armos, colla sedent nodis et castigata iubarum libertas, nemorisque notae sub pectore primo iactantur niveo lunata monilia dente, ipse bis Oebalio saturatam murice pallam lucentesque auro tunicas - hoc neverat unum mater opus - tenui collectus in ilia vinclo, cornipedis laevo clipeum demiserat armo, ense gravis nimio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권304)
Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 24:1)
Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio tunc habebat, ut iam nichil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec iam nisi recitator pristinorum essem inventorum, et si qua invenire liceret, carmina essent amatoria, non philosophie secreta;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 4:4)
Tunc ille quorundam astu paulisper cohibitus risus libere iam exarsit in plebem:
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:1)
Tunc agrestis, verecundus alioquin, avaritia divitis iam spoliatus, ut suo saltem sepulchro paternum retineret solum, amicos plurimos ad de- monstiationem finium trepidans eximie corrogarat:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:7)
"Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, pullati proceres, differt vadimonia praetor, tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem, ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, conferat inpensas;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III86)
omnia quae multo ante m. p. r. bene non vult rusticum tunc quaerere quae dixit dicturusve est, cum iam opus sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1671)
set cum lapidosa cheragra fecerit articulos veteris ramalia fagi, tunc crassos transisse dies lucemque palustrem et sibi iam seri vitam ingemuere relictam.
(페르시우스, 풍자, satire 519)
Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est evenire, ut de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia mea, cum iam contraria potior est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 1:1)
et tunc est tormentum carere diuitiis, cum illas iam senseris.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION