라틴어 문장 검색

ceteri consulatus ex destinatione Neronis aut Galbae mansere, Caelio ac Flavio Sabinis in Iulias, Arrio Antonino et Mario Celso in Septembris, quorum honoribus ne Vitellius quidem victor intercessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장6)
XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장5)
Kalendis Ianuariis in senatu, quem Iulius Frontinus praetor urbanus vocaverat, legatis exercitibusque ac regibus laudes gratesque decretae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장1)
Ianuariis instituisset, eum toto anno conseruaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 21장 1:3)
quo autem magis in posterum ex Kalendis Ianuariis nouis temporum ratio congrueret, inter Nouembrem ac Decembrem mensem interiecit duos alios;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 2:1)
pridie autem Kalendas Ianuarias repentina consulis morte cessantem honorem in paucas horas petenti dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 2:2)
postulante ergo Lucio Pisone socero testamentum eius aperitur recitaturque in Antoni domo, quod Idibus Septembribus proximis in Lauicano suo fecerat demandaueratque uirgini Vestali maximae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 1:1)
in cuius ordinatione Sextilem mensem e suo cognomine nuncupauit magis quam Septembrem quo erat natus, quod hoc sibi et primus consulatus et insignes uictoriae optigissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 2:2)
quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 3:1)
fuit et qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem transferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 3:1)
intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:1)
at in memoriam patris Septembrem mensem Germanicum appellauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 2:1)
, plerosque ad Idus usque Ianuarias.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 3:4)
post autem duos triumphos Germanici cognomine assumpto Septembrem mensem et Octobrem ex appellationibus suis Germanicum Domitianumque transnominauit, quod altero suscepisset imperium, altero natus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 3:5)
cujus consilio, tandem, sub Januarii mensis finem, anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto ab Christo nato, coloniarum foederatarum Congressus obsecundavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.69)

SEARCH

MENU NAVIGATION