라틴어 문장 검색

Haec tota diuersa sententia est a priore, etiamsi ex eadem est petita materia.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 11:10)
Quod vero totum mundum unum animal Plato dicit, maximam concordiam universorum operum Dei demonstrat, quasi diversorum membrorum in uno corpore animalis, quibus omnibus una praeest anima singulis tota praesens, et in diversis una, et eadem operans diversa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:17)
Tria fila ejusdem substantiae, id est de lana, sed diversa triplici colore tibi in effigie videlicet tua circumdo, ad te videlicet et constringendum et capiendum, quasi illud Salomonis attendens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:27)
eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:14)
Nos quoque quicquid diversa lectione quaesivimus committemus stilo, ut in ordinem eodem digerente coalescat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 6:1)
Qua Croeso fatalis Halys, qua vertice lapsus Rhipaeo Tanais diversi nomina mundi Imposuit ripis, Asiaeque et terminus idem Europae, mediae dirimens confinia terrae, Nunc huc, nunc illuc, qua flectitur, ampliat orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:51)
plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 299:4)
adiiciendum etiam breviter videtur, quod fit ut dicendi virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant, sed ab eisdem saepe laudentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 93:1)
quarum vero diversa substantiae ratio est, ipsae etiam sunt diversae, patenter ostendit quaecunque diffinitionibus propriis discrepant, etsi eadem numero illa esse contingat, ut eadem videlicet res aliqua hoc sit et illud, nihilominus tamen illa dici diversa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:8)
tractatumque an idem duo ista significant, fatum atque natura, an diversum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 1:2)
sive facta comparatione incrementi et decrementi in eodem subjecto, sive facta comparatione ad invicem in subjectis diversis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:2)
Nec eaedem rationes in omni genere virtutum valent, sed longe diversae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:4)
Namque maius minore maius est et minus maiore minus est, et utraque non eisdem vocabulis, quemadmodum secundum aequalitatem dictum est, sed diversis distantibusque signata sunt, ad modum discentis scilicet vel docentis vel caedentis vel vapulantis vel quaecunque ad aliquid relata aliter denominatis contrariis comparantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De relata ad aliquid quantitate. 2:2)
4. Nam totum quod ab hostiis Danubii sive Meotidis paludibus usque ad fines occidentales Anglie Ytalorum Francorumque finibus et Oceano limitatur, solum unum obtinuit ydioma, licet postea per Sclavones, Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos et alias nationes quamplures fuerit per diversa vulgaria dirivatum, hoc solo fere omnibus in signum eiusdem principio remanente, quod quasi predicti omnes jo affermando respondent.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 53:1)
Corporum quae diversos circulos aequabili motu describunt, vires centripetas ad centra eorundem circulorum tendere, & esse inter se ut arcuum simul descriptorum quadrata applicata ad circulorum radios.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION