라틴어 문장 검색

Deus qui, nobis suum Filium tradens, sui Nominis mysterium plane nobis revelavit, baptizato novam filialem identitatem tradit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:7)
Personalis Dei amor medium locum biblicae fidei occupat, eius realis cura de omni homine, eius salutis consilium quod omnes homines totamque creationem complectitur atque in Iesu Christi Incarnatione, Morte et Resurrectione suum attingit fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:8)
Canebat autem de creatione mundi, et origine humani generis, et tota genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto, et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae scripturae historiis, de incarnatione dominica, passione, resurrectione, et ascensione in caelum, de Spiritus Sancti aduentu, et apostolorum doctrina.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:6)
Dominica est dies Resurrectionis, “prima dies” novae creationis, cuius primitiae sunt humana Domini natura resuscitata, pignus novissimae transfigurationis totius creationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:3)
Certum quippe est, quoniam unaquaeque scientia atque cujuslibet artis tractatus propriis utitur verbis, et unaquaeque doctrina propriis locutionibus gaudet, et saepe ejusdem artis tractatores verba variare delectat, quia semper in omnibus, teste Tullio, identitas mater est satietatis, hoc est fastidium generans, atque in tantum etiam variare, ut saepe vocem eamdem de una significatione sic ad aliam transferant, ut si vocis identitatem magis quam sensuum diversitatem sequamur, ipsos sibi contrarios reperiamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION