라틴어 문장 검색

cum enim in clipeo omnem Romanam historiam velit esse descriptam dicendo 'illic genus omne futurae stirpis a Ascanio pugnataque in ordine bella', carptim tamen pauca commemorat, sicut in primo ait videt Iliacas ex ordine pugnas, nec tamen universa descripsit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6252)
mulcere alternos non quod in pictura erat dicit, sed id quod intellegimus factum fuisse, ut ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6341)
casus da pater iliacos reddantur nobis errores pristini, dummodo praesentia bella vitemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 621)
suggere tela mihi, quae in campis Iliacis in Graecorum stetere corporibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3332)
ibi enim ubi se excusat, non hoc ait, quia fortis est non adero, sed illud 'quicumque Iliacos ferro violavimus agros', quasi hoc fatum fuerit omnium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 24322)
inde pro se agit, per enumerationem ostendens id falsum esse, quod dicatur victus 'Iliaco tumidum qui sanguine Thybrim' et cetera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3787)
sicelides musae p. m. c. Asinius Pollio, ductor Germanici exercitus, cum post captam Salonam, Dalmatiae civitatem, primo meruisset lauream, post etiam consulatum adeptus fuisset, eodem anno suscepit filium, quem a capta civitate Saloninum vocavit, cui nunc Vergilius genethliacon dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 11)
In Hebri 'nec myrtus vincet Veneris nec laurea Phoebi'. et ita adserit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 641)
Cedant arma togae, concedat laurea laudi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 100:2)
Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus 10:4)
et, si non modo omnes verum etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 6 1:3)
Quercus Iovi Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.2)
Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas Turpis et Iliacis infitianda focis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 643)
iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe, Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:497)
praestat et exulibus pacem tua laurea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 736)

SEARCH

MENU NAVIGATION