라틴어 문장 검색

Qua moniti doni spe circumquaque coloni, Talia uisuri, gaudent decedere ruri, Fustibus et tignis raptis, ticionibus ignis, Vltio predonis foret illius ut regionis, Tempore cum nacto ualeant illudere capto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:10)
Gattus hic illudens, sibi fatur ab ilice prudens:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:17)
Et ipsa reges subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장10)
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장26)
Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장7)
Post hunc tertius illudebatur; et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장10)
nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:10)
Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:11)
Accipe in huius modi arrogantiae leuitate quam festiue aliquis illuserit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:10)
Scipionem ea esse auctoritate, ut non solum libere quae probasset exponere, sed etiam ex magna parte compellere atque errantem regere posset;
(카이사르, 내란기, 3권 57:7)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장283)
atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장10)
Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in vesicam conpellere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장128)
quo fit, ut et imus venter in conspectu medici sit et infans ad os volvae conpellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장5)
quo fit, ut illud caput ad os volvae conpellatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION