라틴어 문장 검색

Ergo igitur cunctis affatim praeparatis, decem rursus diebus inanimis contentus cibis, insuper etiam deraso capite, principalis dei nocturnis orgiis illustratus, plena iam fiducia germanae religionis obsequium divinum frequentabam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:8)
"Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat, nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:10)
cuius illustrabitur claritate polus.
(ARCHIPOETA, IV116)
illustratur animus
(ARCHIPOETA, VII9)
Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est, si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodam modo publicae veritati eiusdem potentia veritatis evicta est, si sapit dulcedo pacis unitatisque caritas non iam reverberat oculos saucios, sed sanos inlustrat ac vegetat, non sunt haec opera nostra sed dei, non haec humanis opibus omnino tribuerem nec si, cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 1:1)
eos enim latentes inlustris inlustras clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 5:5)
Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 11:1)
notataque inibi et relata quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 1:3)
hunc autem locum de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum, strictim atque cursim transgressus est, neque ea quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa, genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 13:1)
atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 1:3)
Cuius rei causam, cum Aristotelis libros Problematorum praecerperemus, notavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 11:2)
in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo qui Stricturae inscriptus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 10:2)
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)
Item, si quis eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum visus erat, inpolitiae notabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XII 2:2)
Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION