라틴어 문장 검색

unde ita debemus accipere, hunc usum per cogita- tionem illa imaginaria voluptate, qua et cernere et adloqui vide- batur absentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 584)
sed postquam obiurgatione sua in naturalem pru- dentiam est reversus, caruit utique illa imaginaria voluptate, ubi nunc sibi se offuisse dicit per hanc ratiocinationem 'rusticus es, Corydon:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 585)
aliquos dies interponere, quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:2)
Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec solidum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 27:1)
Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 12:1)
-Et nunc, domine Rex, cave, ne taliter eveniat tibi et peniteas et ne decipiat te mulier, quoniam ingenium mulieris magnum | est, sicut decepit quedam virum suum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 10. Quarti sapientis prima historia: Panes 1:21)
Da mihi illum, et ego taliter eum prohiciam, ut non ultra revertatur.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:43)
nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:1)
namque et ex hoc, quod vix reservatur imaginaria fides vel superstitibus, non praeter aequum opinabere, si perpaucos esse conicias, qui mortuos ament.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 7:3)
me certe taliter consulis et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens etsi adhuc aeger Socratem de moribus quam Hippocratem de corporibus disputantem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:3)
Quis umquam taliter vagienti infanti supervenit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 4:2)
neque enim sibi privatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 439:4)
Et cor tuum et animam tuam menteque tua taliter possideas, ut licetdifficilimum opus sit se vincere, tibi tamen imperando te taliter vincas,ut te ipso contentus sis, et secundum naturam vivas divitemque te faciaspaupertati assensum praestando et naturaliter vivendo, pecuniam eciam contempnendo,turpiaque lucra vilipendendo, que non solum sunt contempnenda, sed eciamsecundum leges ab heredibus sunt extorquenda;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION