라틴어 문장 검색

Neque id euitare humana inbecillitas in tanta uarietate corporum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 18:1)
Si praecordia dolent, aut inflatio grauis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 2:4)
At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 10:1)
idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 5:2)
ne ulla cruditate substante;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:3)
Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 7:4)
At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, breuior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo nouae materiae fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 10:3)
Cauendum autem est, ne quid horum uel in febre uel in cruditate temptetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:3)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:2)
non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:4)
si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:6)
Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:7)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:2)
si uero inbecillitas urgebit, et post febrem uinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 3:4)
si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION