라틴어 문장 검색

quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi terrifico quatiunt sonitu caelestia templa et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, cur quibus incautum scelus aversabile cumquest non faciunt icti flammas ut fulguris halent pectore perfixo, documen mortalibus acre, et potius nulla sibi turpi conscius in re volvitur in flammis innoxius inque peditur turbine caelesti subito correptus et igni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:2)
Sunt singulorum, uti natalium fulgurumque susceptiones, item funerum atque expiationum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 8:1)
Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, Et varias ignis denso dedit aere formas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:5)
nec ventus in illas Incubuit silvas, excussaque nubibus atris Fulgura:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:5)
moriuntur fulgura nimbis Hinc imperfecto complectitur aera gyro Arcus, vix ulla variatus luce colorem, Oceanumque bibit, raptosque ad nubila fluctus Pertulit, et coelo diffusum reddidit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:44)
Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:24)
Qui stimulante metu fati praenoscere cursus, Impatiensque morae, venturisque omnibus aeger, Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix Aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli Servet, et Assyria scrutetur sidera cura, Aut si quid tacitum, sed fas, erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:4)
Si nimbus et atrae Sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis Egreditur bustis, nocturnaque fulgura captat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:6)
] Adversasque faces, immensoque igne columnas, Et trabibus mixtis avidos Pythonas aquarum Detulit, atque oculos, ingesto fulgure, clausit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:48)
Nunc quis ad exustam Cancro torrente Syenen Ibit, et imbrifera siccas sub Pleiade Thebas, Spectator Nili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:15)
Et non imbriferam contorto pulvere nubem In flexum violentus agit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:27)
Verona docti syllabas amat vatis, Marone felix Mantua est, Censetur Aponi Livio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, Duosque Senecas unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba, Gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXI1)
quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. rates abusive naves;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 433)
fulgura enim odor sulphuris sequitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6967)
quamvis philosophi fulgura et tonitrua simul exprimi dicant, sed illud celerius videri, quia clarum est, tonitrua autem ad aures tardius pervenire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3923)

SEARCH

MENU NAVIGATION