라틴어 문장 검색

quibus profecto nihil est melius, ratio est enim quae praestet omnibus ita fit credibile deorum et hominum causa factum esse mundum quaeque in eo mundo sint omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:8)
non est credibile quid interesse mihi sit visum inter eum, qui tum erat et qui anno ante fuerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:5)
ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem, si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae restitui sanarique non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 322:1)
Ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps reperitur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 81:2)
ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus eis rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps reperitur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 81:2)
credibile non est quantum ego in consiliis et prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 23 5:5)
non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 5 2:7)
credibile vix est, sed certe, si quid est quod fieri possit, providendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 16 8:4)
equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 4:7)
Stoicumst id quidem nec admodum credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem qualis sit pilus alius, nullum granum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 114:3)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 4:1)
quam hoc non credibile est in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum, qui se ipse interfecto Milone regnaturum putaret!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:2)
Narrationes credibiles nec historico sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:2)
itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION