라틴어 문장 검색

Immissi igitur clam oratorio Malducum intrantem et caeremoniis secure insistentem repentino impetn invaserunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:7)
Rex itaque suorum consiliis satisfaciens, summo diluculo sociis admonitis, muros civitatis diruens, [0710C] ignes universis aedificiis turrium et aedium immisit, totis viribus ante omnes praecipue stragi illius incumbens, ne Babyloniis ultra vires et opem conferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:4)
Verumtamen Palmarum expleto officio, et omnibus [0712D] per portam, quae dicitur Aurea, per quam Dominus Jesus ad passionem veniens immissus est, cum rege defuncto intromissis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:6)
Nam Sarraceni post stragem hanc fugitivi facti sunt, et in moenibus Sur et Ascalonis cum captivis Christianis, cum spoliis Christianorum immissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:7)
Ira est fervor animiab interioribus ad exteriora prorumpens, ob illatam sibi iniuriam vindictamquerens.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 45:3)
Sed si forte sine tua culpa in iram proruperit, eiusverba minime timebis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 101:7)
Et alibi, "Pigredo immittit saporem et anima dissoluta esuriet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 39:6)
Hæc est regalis proculdubiovirtus, tardius in verba prorumpere, et celerius necessaria sentire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 91:11)
quia ubi Satanas immisit se in cor Judae [Iscariotes], Christus recessit ab eo, momentoque eo quo illum recepit, hunc amisit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:12)
Nam quamdiu in voluntate est malum, non in --- ͅ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:8)
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:5)
Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 1:2)
Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 2:2)
Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 3:1)
Moxque clamore sublato, cunctis temere prorumpentibus, telorum vis ingens volabat e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur inter hominum cadentia densitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION