라틴어 문장 검색

immorare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 227:3)
non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 99:1)
Ergo adversus haec, quae incidere possunt etiam potentissimis, adhortare te et indura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 6:4)
Sed nec indurata despero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 5:5)
Indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:2)
hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 21:8)
Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 6:1)
Non est, quod frontem eius indures ;
(세네카, 행복론, Liber VII 139:2)
Unum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper vexat, novissime indurat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 9:3)
Cum semel animum virtus induravit, undique invulnerabilem praestat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 92:3)
libera est, inviolabilis, immota, inconcussa, sic contra casus indurat, ut ne inclinari quidem, nedum vinci possit;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:6)
Bonum virum in deliciis non habet, experitur, indurat, sibi illum parat.
(세네카, De Providentia, book 1 7:3)
Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet ;
(세네카, De Providentia, book 1 43:3)
Ideo hanc Eurotas amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae patientiam;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 5:12)
"tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION