라틴어 문장 검색

nam promptas eius modi mortes metus carnificis faciebat, et quia damnati publicatis bonis sepultura prohibebantur, eorum qui de se statuebant humabantur corpora, manebant testamenta, pretium festinandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장3)
accusati post sepulturam decretumque ut more maiorum punirentur, et Nero intercessit, mortem sine arbitro permittens:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장8)
detur hoc inlustrium virorum posteritati, ut quo modo exequiis a promisca sepultura separantur, ita in traditione supremorum accipiant habeantque propriam memoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장5)
audiebatque referentis nihil de immortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et facilis versus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장4)
Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cremarique permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장5)
Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장1)
ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam uolucrum fore potestatem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 2:1)
ambobus communem sepulturae honorem tribuit ac tumulum ab ipsis incohatum perfici iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 4:3)
atque in patricias cooptata agrum insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice accepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 1:3)
sero tandem dispensator Argiuus et hoc et ceterum truncum in priuatis eius hortis Aurelia uia sepulturae dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 2:6)
Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceteri degentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 34:1)
"Iam in acie stares, nisi cura te sepulturae eius moraretur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:9)
Quoque minus caedis puderet, iure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepultura quoque prohibituri, ni rex humari iussisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 13:1)
"Ego autem seram inmortalitatem precor regi, ut et vita diuturna sit et aeterna maiestas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:8)
"Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitatis exempla referebas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION