라틴어 문장 검색

ac voluntates humane, quibus inest ex natura libertas, etiam inferioris affectus inmunes quandoque aguntur, et obnoxie voluntati eterne sepe illli ancillantur ignare.
(단테 알리기에리, Epistolae 32:7)
11. Et ideo confutetur illorum stultitia qui, arte scientiaque immunes, de solo ingenio confidentes, ad summa summe canenda prorumpunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 54:1)
Cives, enim, Americanos, a studio partium immunes servare, difficillimum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.18)
at, ex tempore, quo, bellum Galliam inter et Britanniam Magnam, geri coetum, civitates foederatas Americanas a studio partium immunes servare, difficillimum erat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.88)
Bello Europaeo saeviente, nationes belligerantes, gentem ullam a partium studio immunem esse, vix paterentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.148)
Ad hoc, multi ex civibus ipsis Americanis a partium studio immunes manere aegerrime poterant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.150)
Ingruente belli civilis horrore, Americanos, a partium studio immunes servare difficillimum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.171)
Testamentum, insuper, Washingtonii supremum, eum a culpa omni, hac in re, immunem reddit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.194)
Quem tenues decuere togae nitidique capilli,quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,quem bibulum liquidi media de luce Falerni,cena breuis iuuat et prope riuum somnus in herba;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1415)
qui tu inpunitior illa, quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장63)
"Inmunis ab his malis videbatur oriens et tantum nuntiis consternatus:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:17)
Spartano cuidam respondit Pythia vates haut inpunitum quondam fore quod dubitaret depositum retinere et fraudem iure tueri iurando;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII77)
Extat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fungentibus solus venter inmunis ageret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 7:1)
Nec Rhenus ergo inmunis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 9:1)
inmunes imperii agitabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION