라틴어 문장 검색

et, quia consimilem luserat Iam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 594)
nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis districtus impendi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 2:1)
Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 349:1)
nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 32:4)
nimium enim risus pretium est, si probitatis impendio constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 144:2)
quod si ideirco fieret ut semper optimis uterentur, abominanda tamen haec infelicitas erat, quae et cursum dicendi refrenat et calorem cogitationis extinguit mora et diffidentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 28:2)
nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed diffidentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 118:3)
videtur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos gestus est impedimento.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 289:4)
Quod ubi Mario cognitum est--nam is in ea parte curabat --, consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장8)
Neque secus atque iter facere, castra munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperauisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장9)
Non eo potius curam transferes, ut ostendas omnibus magno temporis inpendio quaeri supervacua et multos transisse vitam, dum vitae instrumenta conquirunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 12:2)
Multum tamen operae inpendi verbis non oportet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 3:7)
Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:3)
Dignum etiam impendio sanguinis mei tuebor et in partem discriminis veniam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 68:3)
" Referre facile est, si avarus es, sine impendio, si iners, sine opera.
(세네카, 행복론, Liber II 135:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION