라틴어 문장 검색

Dum sic themonem gemmis et floribus axem Exhilarat uirgo, cumulum largita decoris, Pingentis calamo cedit tuba, dat loca celti Cornu, sicque duo sumunt sibi iura duorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:14)
Cur Auster pluuias, pluuie pincerna, propinat Terris et plene largitur pocula mundo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:20)
repensat eidem Iupiter ablatum florem, pro flore pudoris Eterno largitus ei florere nitore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:8)
Nec mirum quoniam tanto fulgore decoris Preminet ut Stellas preditet fulgure, lumen Lumine multiplicans et lucem luce, nec ipsi Lumen adoptiuum largiri censet Olimpo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:2)
Munera leticie largitur grata Iuuentus, Et quamuis huius soleat lasciuia semper Esse comes, deponit eam moresque seueros Induit atque senis imitatur moribus euum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:14)
Illa monet iuuenem monitu seniore senisque Largitur mores iuueni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:2)
Assistens, Fronesis pluit omnia dona Sophye, Non illas largitur opes que sepe potentum Excecant animos et magestatis honorem Inclinant, minuunt leges et iura retardant, Sed pocius donat thesaurum mentis et omnes Diuicias animi, quas qui semel accipit, ultra Non eget, immo semel ditatus semper habundat, Quarum rectus amor, possessio nobilis, usus Vtilis, utilior largicio, fructus habundans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:1)
Non donum largitur amor, dum pondus amoris Ponderat ipsa dati merces et copia doni;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:7)
Ergo suas largitur opes Fortuna nec ultra Mensuram citraue sinit decurrere donum Fortune Racio, sed opes metitur et omnes Librat diuicias, ne si nimis effluat harum Alueus, in preceps mentem deducat et illam Mergat opum torens, animum declinet in usus Illicitos mentisque suos effeminet actus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:3)
Debilitas, Morbi, Languores, Tedia, Lapsus Illius comittantur iter, qui Martis amore Succensi, pugne cupiunt impendere uitam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:9)
Spes largitur equos, castus Timor addit habenas, Armigeri gerit officium Concordia, preco Fama canit cumulatque uiri preconia laude.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:5)
Renes autem tanquam suburbia cupidinariis voluptatibus [0444D] partem corporis largiuntur extremam, quae magnanimitatis imperio obviare non audentes, ejus obtemperant voluntati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:60)
Haec omnia sine omni scrutinio quaestionis, de me [0446C] tibi familiarem largiuntur notitiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:118)
Jam mearum dubitationum fluctus tuarum solutionum serenitate sedati, meae menti interpellandi largiuntur inducias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:6)
[0463A] Qui dum ebrietatis energia percussi, operam psalmodiis impendunt, versus nimia intercalatione rumpentes crapulae boream importunum interserunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION